monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 26
solebat autem sic ad locos pervenire, ut amorem descripturus paene cantantis modo diceret: 'amorem describere volo' sic tamquam 'bacchari volo'. deinde describebat, et (ut) totiens coepturus repetebat: 'amorem describere volo'. in hac controversia plane quod voluit consecutus est, ut divitias nobis in odium adduceret: saepe enim ingessit: 'divitias describere volo', et multa facunde explicuit, corruptius quam Fabianus sed dulcius. hoc unum occurrit, in quo pusillum inest insaniae: non me delectant ignoti servorum domino greges nec sonantia (catenis) laxi ruris ergastula: patrem gratis amo.